CATILINARIAS DE CICERON PDF

Est mihi iucunda in malis et grata in dolore uestra erga me uoluntas, sed eam, per deos inmortales, deponite atque obliti salutis meae de uobis ac de uestris liberis cogitate. Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, uerum etiam lubenter, dum modo meis laboribus uobis populoque Romano dignitas salusque pariatur. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in uestro timore sanaui. Nunc si hunc exitum consulatus mei di inmortales esse uoluerunt, ut uos populumque Romanum ex caede miserrima, coniuges liberosque uestros uirginesque Vestales ex acerbissima uexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et uastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur.

Author:Arashirr Nikorisar
Country:Cyprus
Language:English (Spanish)
Genre:Sex
Published (Last):11 November 2007
Pages:17
PDF File Size:11.43 Mb
ePub File Size:1.67 Mb
ISBN:877-7-35056-504-2
Downloads:10258
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Dushakar



Est mihi iucunda in malis et grata in dolore uestra erga me uoluntas, sed eam, per deos inmortales, deponite atque obliti salutis meae de uobis ac de uestris liberis cogitate. Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, uerum etiam lubenter, dum modo meis laboribus uobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.

Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in uestro timore sanaui. Nunc si hunc exitum consulatus mei di inmortales esse uoluerunt, ut uos populumque Romanum ex caede miserrima, coniuges liberosque uestros uirginesque Vestales ex acerbissima uexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et uastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur.

Etenim, si P- Lentulus suum nomen inductus a uatibus fatale ad perniciem rei publicae fore putauit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem extitisse? Quare, patres conscripti, consulite uobis, prospicite patriae, conseruate uos, coniuges, liberos fortunasque uestras, populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor, relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar.

Nam neque turpis mors forti uiro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti. Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non mouear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum uidetis Neque meam mentem non domum saepe reuocat exanimata uxor et abiecta metu filia et paruulus filius quem mihi uidetur amplecti res publica tamquam ob sidem consulatus mei, neque ille, qui expectans huius exitum diei stat in conspectu meo, gener.

Moueo his rebus omnibus, sed in eam partem, uti salui sint uobiscum omnes, etiamsi me uis aliqua oppresserit, potius, quam et illi et nos una rei publicae peste pereamus. Quare, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnes procellas, quae inpendent, nisi prouidetis. Non Ti. Gracchus, quod iterum tribunus plebis fieri uoluit, non C.

Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non L- Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in uestrae seueritatis iudicium adduciturtenentur ii, qui ad urbis incendium, ad uestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio; sollicitantur Allobroges, seruitia excitantur, Catilina accersitur; id est initum consilium, ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperii calamitatem relinquatur.

Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, uos multis iam iudiciis iudicauistis, primum quod mihi gratias egistis singu laribus uerbis et mea uirtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decreuistis, deinde quod P- Lentulum se abdicare praetura coegistis, tum quod eum et ceteros, de quibus iudicastis, in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decreuistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima.

Quae sunt omnia eius modi, ut ii, qui in custodiam nominatim dati sunt, sine ulla dubitatione a uobis damnati esse uideantur. Sed ego institui referre ad uos, patres conscripti, tamquam integrum, et de facto quid iudicetis, et de poena quid censeatis. Illa praedicam, quae sunt consulis. Ego magnum in re publica uersari furorem et noua quaedam misceri et concitari mala iam pridem uidebam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a ciuibus numquam putaui.

Nunc quicquid est, quocumque uestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum uobis ante noctem est. Quantum facinus ad uos delatum sit, uidetis. Huic si paucos putatis adfines esse, uehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum; manauit non solum per Italiam, uerum etiam transcendit Alpes et obscure serpens multas iam prouincias occupauit.

Id opprimi sustentando aut prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione placet, celeriter uobis uindicandum est.

Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani, qui censet eos, qui haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram C. Caesaris, qui mortis poenam remouet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Uterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa seueritate uersatur. Alter intellegit mortem ab dis inmortalibus non esse supplicii causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem esse.

Itaque eam sapientes numquam inuiti, fortes saepe etiam lubenter oppetiuerunt. Vincula uero, et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii sceleris inuenta sunt. Municipiis dispertiri iubet. Habere uidetur ista res iniquitatem, si imperare uelis, difficultatem, si rogare.

Decernatur tamen, si placet. Ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam, qui id, quod salutis omnium causa statueritis, non putent esse suae dignitatis recusare.

Adiungit grauem poenam municipiis, si quis eorum uincula ruperit; horribiles cnstodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum; sancit, ne quis eorum poenam, quos condemnat, aut per senatum aut per populum leuare possit; eripit etiam spem, quae sola homines in miseriis consolari solet. Bona praeterea publicari iubet, uitam solam relinquit nefariis hominibus; quam si eripuisset, multos una dolores animi atque corporis et omnis scelerum poenas ademisset.

Itaque ut aliqua in uita formido inprobis esset posita apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse uoluerunt, quod uidelicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam. Nunc, patres conscripti, ego mea uideo quid intersit. Si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica uiam, quae popularis habetur, secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negotii contrahatur.

Sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae uincat. Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam uoluntatis. Intellectum est, quid interesset inter leuitatem contionatorum et animum uere popularem saluti populi consulentem.

Video de istis, qui se populares haberi uolunt, abesse non neminem, ne de capite uidelicet ciuium Romanorum sententiam ferat. Is et nudius tertius in custodiam ciues Romanos dedit et supplicationem mihi decreuit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit.

At uero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de ciuibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis, eum ciuem esse nullo modo posse; denique ipsum latorem Semproniae legis iniussu populi poenas rei publicae dependisse. Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem.

Itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P- Lentulum aeternis tenebris uinculisque mandare et sancit in posterum, ne quis huius supplicio leuando se iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. Adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.

Quam ob rem, siue hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, siue Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque uos a crudelitatis uituperatione populo Romano purgabo atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas? Ego enim de meo sensu iudico. Nam ita mihi salua re publica uobiscum perfrui liceat, ut ego, quod in hac causa uehementior sum, non atrocitate animi moueor quis enim est me mitior?

Videor enim mihi uidere hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos aceruos ciuium, uersatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in uestra caede bacchantis. Cum uero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Glabinium, cum exercitu uenisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam uirginum atque puerorum ac uexationem uirginum Vestalium perhorresco et, quia mihi uellementer haec uidentur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea perlicere uoluerunt, me seuerum uehementemque praebeo.

Etenim quaero, si quis pater familias liberis suis a seruo interfectis, uxore occisa, incensa domo supplicium de seruo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse uideatur. Mihi uero inportunus ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit. Sic nos in his hominibus, qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare uoluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc uniuersum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt, ut gentem Allobrogum in uestigiis huius urbis atque in einere deflagrati imperii collocarent, si uehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse uoluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae ciuiumque pernicie fama subeunda est.

Nisi uero cuipiam L- Caesar, uir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius uisus est, cum sororis suae, feminae lectissimae, uirum praesentem et audientem uita priuandum esse dixit, cum auum suum iussu consulis interfectum filiumque eius inpuberem legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit.

Quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? Largitionis uoluntas tum in re publica uersata est et partium quaedam contentio. Atque illo tempore huius auus Lentuli, uir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus.

Ille etiam graue tum uulnus accepit, ne quid de summa re publica deminueretur; hic ad euertenda rei publicae fundamenta Gallos accersit, seruitia concitat, Catilinam uocat, adtribuit nos trucidandos Cethego et ceteros ciuis interficiendos Gfabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam uastandam diri piendamque Catilinae. Vereamini censeo, ne in hoc scelere tam immani ac nefando nimis aliquid seuere statuisse uideamini; multo magis est uerendum, ne remissione poenas crudeles in patriam quam ne seueritate animaduersionis nimis uehementes in acerbissimos hostis fuisse uideamur.

Sed ea, quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. Iaciuntur enim uoces, quae perueniunt ad auris meas eorum, qui uereri uidentur, ut habeam satis praesidii ad ea, quae uos statueritis hodierno die, transigunda. Omnia et prouisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia, tum etiam multo maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communes fortunas conseruandas uoluntate.

Omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum, omnium denique aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci.

Causa est enim post urbem conditam haec inuenta sola, in qua omnes sentirent unum atque idem praeter eos, qui cum sibi uiderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire uoluerunt.

Hosce ego homines excipio et secerno lubenter neque in inproborum ciuium, sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. Ceteri uero, di inmortales! Quid ego hic equites Romanos commemorem? Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo uobis nullum posthac malum ciuile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse uenturum.

Pari studio defendundae rei publicae conuenisse uideo tribunos aerarios, fortissimos uiros; scribas item uniuersos, quos cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, uideo ab expectatione sortis ad salutem com munem esse conuersos. Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum.

Sed quid ego hosce homines ordinesque commemoro, quos priuatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas, ea quae dulcissima est, ad salutem patriae defendendam excitauit? Quare si quem uestrum forte commouet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inuenti tam aut fortuna miseri aut uoluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum uitae suae saluum esse uelint.

Multo uero maxima pars eorum, qui in tabernis sunt, immo uero id enim potius est dicendum genus hoc uniuersum amantissimum est otii. Etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus sequentia ciuium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?

Quae cum ita sint, patres conscripti, uobis populi Romani praesidia non desunt; uos ne populo Romano deesse uideamini, prouidete. Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad uitam suam, sed ad salutem uestram reseruatum. Omnes ordines ad conseruandam rem publicam mente, uoluntate, studio, uirtute, uoce consentiunt. Obsessa facibus et telis impiae coniurationis uobis supplex manus tendit patria communis, uobis se, uobis uitam omnium ciuium, uobis arcem et Capitolium, uobis aras Penatium, uobis illum ignem Vestae sempiternum, uobis omnium deorum templa atque delubra, uobis muros atque urbis tecta commendat.

Praeterea de uestra uita, de coniugum uestrarum atque liberorum anima, de fortunis omuium, de sedibus, de focis uestris hodierno die uobis iudicandum est. Habetis ducem memorem uestri, oblitum sui, quae non semper facultas datur, habetis omnis ordines, omnis homines, uniuersum populum Romanum, id quod in ciuili causa hodierno die primum uidemus, unum atque idem sentientem.

Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quanta uirtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit.

Atque haec, non ut uos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea uox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari uideretur. Nunc, antequam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Quodsi aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus ualuerit quam uestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit.

Ceteris enim bene gesta, mihi uni conseruata re publica gratulationem decreuistis. Quare mihi cum perditis ciuibus aeternum bellum susceptum esse uideo. Id ego uestro bonorumque omnium auxilio memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo, qui seruatus est, sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido.

Neque ulla profecto tanta uis reperietur, quae coniunctionem uestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit. Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro prouincia, quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me propter urbis uestraeque salutis custodiam repudiata , pro clientelis hospitiisque prouincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in uos singularibus studiis proque hac, quam perspicitis, ad conseruandam rem publicam diligentia nihil a uobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo; quae dunn erit in uestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor.

Quodsi meam spem uis inproborum fefellerit atque superauerit, commendo uobis paruum meum filium, cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem, uerum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suo solius periculo conseruarit, illum filium esse memineritis.

KEEP ON THE SHADOWFELL CHARACTER SHEETS PDF

CATILINARIAS CICERON PDF

Un bon citoyen, L. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uoltusque mouerunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non uides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos conuocaueris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?

AGILENT E4432B PDF

Catilinarias

Gogar You may send this item to up to five recipients. Please enter the message. The E-mail Address es field is required. Explore the Cailinarias Gift Guide. Advanced Search Find a Library. You may have already requested this item. Please enter your name.

Related Articles